15.
Illud etiam quis non videat, quod aut praescientia ibi non erat – ubi vestrum est iam cogitare, utrum nullum vitium dei sit carere praescientia et quid immineat omnino nescire – aut, si erat ibi praescientia, securitas ibi esse non poterat, sed aeternus timor; et hoc quantum malum sit, certe agnoscitis. p. 587,12 An non timebat, ne iam iamque adveniret tempus, quo membra eius ita vastarentur et inquinarentur in illo proelio, ut vix cum tanto labore, nec tamen tota liberarentur atque mundarentur? Sed si ad ipsum hoc non pertinebat, quod quidem cernitis quam dure dicatur, certe ipsa membra eius, quae hic tanta mala passura erant, nempe metuebant. An hoc futurum ipsa nesciebant? Ergo qualicumque parti substantiae dei vestri defuit utique praescientia. Numerate mala in summo vestro bono! An ideo non timebant, quia suam consecuturam liberationem ac triumphum pariter preaevidebant? Certe vel pro sociis timebant, quos aeternis in illo globo vinculis a suo regno noverant alienandos.