7.
Inest tamen ille haereticus typhus intolerabilisque superbia: Vides in me inquit Christi beatitudines illas, quae evangelium faciunt, et interrogas, utrum illud accipiam! Vides pauperem, vides mitem, vides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter iustitiam, et dubitas, utrum accipiam evangelium! p. 279,2 Si hoc esset iustum esse, iustificare se ipsum, verbis suis volasset in caelum homo iste, cum haec loqueretur. Sed ego in delicias Fausti non invehor notas omnibus auditoribus Manichaeorum et eis maxime qui sunt Romae; talem propono Manichaeum, qualem Constantius requirebat, cum illa praecepta exigebat impleri, non qualem videri nolebat: p. 279,8 et illum tamen quomodo video pauperem spiritu, qui tam superbus est, ut animam suam deum credat nec captivus erubescat? quomodo mitem, qui tantae auctoritati evangelicae mavult insultare quam credere? quomodo pacificum, qui naturam ipsam divinam, qua deus est quicquid est, qui solus vere est, perpetuam pacem habere potuisse non putat? quomodo puro corde, in quo tumultuantur tam sacrilega et tam multa figmenta? quomodo lugentem, nisi deum captum et ligatum, donec solvatur et evadat ex quadam tamen parte decurtatus, quae in globo tenebrarum a patre ligabitur et non lugebitur? p. 279,18 quomodo esurientem et sitientem iustitiam, quam Faustus in scriptis suis non addidit, credo, ne sibi deesse videretur, si eam se adhuc esurire ac sitire fateretur? Sed quam iustitiam isti esuriunt et sitiunt, quibus perfecta iustitia erit damnatis in globo fratribus, qui nihil suo vitio peccaverunt, sed hostili tabe, quo eos pater misit, inexpiabiliter infecti sunt, insuper triumphare?