• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

18.

Si autem zelantem Christum vel deum ex utroque testamento mihi obiceret atque ipsum verbum exagitaret, nihil aliud quam se omnium litterarum vel expertem vel neglegentem ostenderet. Cum enim docti eorum discernant inter voluntatem et cupiditatem, gaudium et laetitiam, cautionem et metum, clementiam et misericordiam, prudentiam et astutiam, fiduciam et audaciam et multa in hunc modum, ita ut in his binis verbis ea, quae priora posui, virtutibus, quae autem posteriora, vitiis apponant, pleni sunt tamen libri eorum, cum (?) abusione istorum nominum, quae proprie vitia significant, etiam virtutes sic appellantur, cum vel cupiditas pro voluntate vel laetitia pro gaudio vel metus pro cautione vel misericordia pro clementia vel astutia pro prudentia vel audacia pro fiducia ponitur. p. 606,23 Et quis omnia commemorare valeat, quae ad similem licentiam mos locutionis usurpat? Huc accedit etiam singularum quarumque linguarum sua quaedam proprietas. Nam in ecclesiasticis litteris nusquam misericordiam in vituperatione positam recolo, cui rei sermonis etiam cotidiani consuetudo concordat. Graeci duas res vicinas quidem, sed tamen distinctas uno nomine appellant, laborem et dolorem, nos eas singulis nominibus enuntiamus, p. 607,4 sicut a nobis uno nomine appellatur vita, sive secundum quam dicimus vivit, quod exanime non est, sive secundum quam dicimus bonae vitae homo est; Graeci autem ista duo duobus quoque vocabulis significant. Unde fieri potest, ut excepta verborum abusione, quae in omnibus linguis late patet, aliqua etiam hebraeae linguae proprietate zelus in utroque ponatur, sive cum coniugis adulterio turbatus animus contabescit, quod in deum cadere non potest, sive cum servandae pudicitiae coniugalis custodia diligens adhibetur, quod deum facere, cum plebem suam tamquam coniugem alloquitur, quam per multos falsos deos fornicari non vult, non solum sine dubitatione, verum etiam cum gratiarum actione nobis utile est confiteri. p. 607,16 Hoc et de ira dei dixerim. Neque enim perturbatur deus, cum infert iram, sed ira pro vindicta ponitur sive abusione sive aliqua praecedentis linguae proprietate.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy