20.
Iam illud ultimum quod Faustus posuit insidians veteribus libris tamquam vituperantibus deum, quod minetur gladium, quo nemini parcat, nec iusto nec peccatori, cum pagano exponeretur, quomodo accipiendum sit, p. 608,14 fortassis nec novo nec veteri testamento resisteret, eique placeret similitudo evangelica, quae istis, qui se christianos haberi volunt, aut non apparet ut caecis aut displicet ut perversis: Summus quippe ille vitis agricola aliter parat falcem sarmentis fructuosis, aliter infructuosis, tamen non parcit nec probis nec reprobis, illis purgandis, illis amputandis. Nullus enim hominum est tanta iustitia praeditus, cui non sit necessaria temptatio tribulationis vel ad perficiendam vel ad confirmandam vel ad probandam virtutem, nisi forte nec Paulum isti apostolum inter iustos numerant, qui quamvis humiliter et veraciter sua praeterita peccata fateatur, tamen se ex fide Iesu Christi iustificatum gratias agit. p. 608,26 An vero illi parcebat ille, quem vani non intellegunt dicentem: Non parcam nec iusto nec peccatori? Audiant ergo ipsum: Et ne magnitudine inquit revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter dominum rogavi, ut auferret eum a me, et dixit mihi: ‛Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur’. Ecce nec iusto parcebat, ut eius virtutem in infirmitate perficeret, qui ei dederat colaphizantem angelum satanae, nisi dicitis, quod eum diabolus dederit. Diabolus ergo agebat, ne magnitudine revelationum Paulus extolleretur, et ut virtus eius perficeretur. p. 609,9 Quis hoc dixerit? Ab illo igitur traditus erat iustus colaphizandus angelo satanae, qui per eum tradebat et iniustos ipsi satanae, de quibus idem dicit: Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. Iamne intellegitis, quomodo ille desuper non parcat nec iusto nec peccatori? An quia illic gladius nominatus est, amplius exhorrescitis? Aliud est enim colaphizari, aliud occidi. Quasi vero non diversis mortium generibus prostrata sint martyrum milia aut hoc revera persecutores in potestate haberent, nisi eis desuper data esset ab illo, qui dixit: Non parcam nec iusto nec peccatori, cum ipse dominus martyrum, quia filio proprio non pepercit, apertissime Pilato dicat: Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper. Has pressuras persecutionesque iustorum dicit idem Paulus exemplum esse iusti iudicii dei, p. 609,23 quae sententia latius ab apostolo Petro manifestatur, sicut supra commemoravi, ubi ait tempus esse, ut iudicium incipiat a domo domini, et si initium inquit a nobis, qualis finis erit eis, qui non credunt dei evangelio? Et ‛ si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt?’ Hinc enim intellegitur, quomodo non parcatur impiis tamquam sarmentis praecisis ad combustionem, quando iustis non parcitur propter perficiendam purgationem. Nam et ipse Petrus testatur haec illius voluntate fieri, qui in libris veteribus ait: Non parcam nec iusto nec peccatori. p. 610,6 Dicit enim et ipse: Melius est bene facientes, si velit spiritus dei, pati quam male facientes. Cum ergo ex voluntate spiritus dei patiuntur bene facientes, non parcitur iustis, cum autem male facientes, non parcitur peccatoribus. Secundum illius tamen voluntatem fit utrumque, qui ait: Non parcam nec iusto nec peccatori, illum flagellando ut filium, illum puniendo ut impium.