21.
Ecce ostendi quantum potui nos non colere deversatum ex aeterno in tenebris deum, sed eum, qui lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, atque in se ipso habitat lucem inaccessibilem, cuius lucis aeternae candor est coaeterna sapientia; nec lucis inopinatae admiratorem, sed lucis factae creatorem, ut subsisteret, approbatorem, ut maneret; p. 610,18 nec ignarum futuri, sed mandatorem praecepti et damnatorem delicti, ut adversus inoboedientiam iuste prolata vindicta praesentes coerceret futurosque terreret; nec improvidum nesciendo quaerentem, sed interrogando iudicantem, nec invidum ac timentem, sed ab aeterna vita, quae iuste oboedienti datur, praevaricatorem iuste prohibentem; nec sanguinis et adipis appetentem, sed carnali populo congruis sacrificiis impositis per quasdam figuras verum sacrificium promittentem; nec livida perturbatione, sed tranquilla bonitate zelantem, ne uni deo debens anima castitatem per multos falsos corrupta et prostituta turpetur; p. 611,2 nec ira velut humana turbide saevientem, sed alia divina severe iusta retribuentem, quae non propter ulciscendi libidinem, sed propter iudicandi vigorem certo usu locutionis ira nominatur; nec ob levia vel nulla commissa hominum milia perimentem, sed aequissimo examine per temporales mortalium mortes utilitatem timoris sui populis imponentem; nec sine ullo delectu caeca confusione iustos peccatoresque punientem, sed iustis salubrem correptionem propter perfectionem, peccantibus autem debitam severitatem propter aequitatem distribuentem. Unde vos apparet, Manichaei, suspicionibus vestris esse deceptos, cum male intellegendo scripturas nostras vel malos intellectores experiendo falsa de catholicis creditis p. 611,13 ac sic relicta sana doctrina conversi ad sacrilegas fabulas nimiumque perversi et alienati a societate sanctorum nec ex novo testamento corrigi vultis, unde talia proferimus, qualia in vetere arguitis. Unde fit, ut adversus vos sicut adversus paganos utrumque testamentum defendere compellamur.