• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

24.

Qua in re hoc primum dico illorum hominum non tantum linguam, verum etiam vitam fuisse propheticam totumque illud regnum gentis Hebraeorum magnum quendam, quia et magni cuiusdam, fuisse prophetam. p. 619,2 Quocirca, quod ad eos quidem attinet, qui illic erant eruditi corde in sapientia dei, non solum in his, quae dicebant, sed etiam in his, quae faciebant, quod autem ad ceteros ac simul omnes illius gentis homines, in his, quae in illis vel de illis divinitus fiebant, prophetia venturi Christi et ecclesiae perscrutanda est. Omnia enim illa, sicut dicit apostolus, figurae nostrae fuerunt.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy