30.
Aeterna ergo lege consulta, quae ordinem naturalem conservari iubet, perturbari vetat, videamus quid peccaverit, id est, quid contra istam legem fecerit pater Abraham in his, quae velut magna crimina Faustus obiecit. Habendae inquit prolis insana flagrans cupidine et deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens, cum pelice volutatus sit. p. 524,9 Insana vero iste Faustus criminandi cupiditate caecatus et haeresis suae nefas prodidit et Abrahae concubitum nesciens erransque laudavit. Sicut enim lex illa aeterna, id est voluntas dei creaturarum omnium conditoris conservando naturali ordini consulens, non ut satiandae libidini serviatur, sed ut saluti generis prospiciatur, ad prolem tantummodo propagandam mortalis carnis delectationem dominatu rationis in concubitu relaxari sinit, sic e contrario perversa lex Manichaeorum, ne deus eorum, quem ligatum in omnibus seminibus plangunt, in conceptu feminae artius colligetur, prolem ante omnia devitari a concumbentibus iubet, ut deus eorum turpi lapsu potius effundatur quam crudeli nexu vinciatur. Non igitur Abraham prolis habendae insana cupiditate flagrabat, sed Manichaeus prolis devitandae insana vanitate delirabat. p. 624,23 Proinde ille naturae ordinem servans nihil humano concubitu agebat, nisi ut homo nasceretur; iste perversitatem fabulae observans nihil in quolibet concubitu timebat, nisi ne deus captivaretur.