31.
Ubi autem Faustus in facto Abrahae velut conscientiam culpat uxoris, ibi vero malo quidem animo et intentione vituperandi, sed tamen nesciens et nolens utrumque collaudat. Neque enim conscientiam suam flagitio coniugis miscuit, quo ille suam libidinem turpi et illicita voluptate satiaret, sed etiam illa naturali ordine filios volens seque sterilem sciens ancillaris uteri fecunditatem in usum iuris sui potestate licita vindicavit, non cedens viro concupiscenti, sed iubens oboedienti, p. 625,8 neque hoc inordinata superbia. Quis enim nescit uxorem marito tamquam domino debere servire? Sed quod ad membra corporis attinet, quibus sexus ipse distinguitur, apostolus dicit: Similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier, ut cum in ceteris actibus ad humanam pacem pertinentibus mulier viro debeat servitutem, huius unius rei, qua sexus utriusque carnali sorte discernitur et carnali commixtione concernitur, similem in se habeant potestatem vir in uxorem et uxor in virum. Prolem igitur, quam de se habere Sara non poterat, de ancilla habere voluit, ex eo tamen semine, ex quo et de se, si posset, habere debebat. p. 625,18 Numquam hoc faceret mulier, si in corpore viri carnali concupiscentia teneretur; zelaret enim potius pelicem, non faceret matrem. Nunc vero propterea sic propagandi voluntas pia fuit, quia concumbendi voluntas libidinosa non fuit.