• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

34.

Nonnulli quidem non calumniosi et maledici sicut Faustus, sed eisdem libris honorem debitum deferentes, quos iste vel non intellegendo reprehendit vel reprehendendo non intellegit, cum hoc Abrahae factum considerarent, visum est eis, quod a firmitate fidei subdefecerit atque titubaverit et timore mortis sicut dominum Petrus, ita iste negaverit uxorem. p. 628,7 Quod si ita necesse esset intellegi, peccatum hominis agnoscerem, nec ideo cuncta eius merita deleta atque oblitterata censerem, sicut nec illius apostoli, quamquam culpa non sit aequalis negare uxorem et negare salvatorem. Nunc vero cum habeam, quod intellegam, ne hoc intellegam, nulla causa cogor temeritate labi ad reprehendendum, quem nemo convincit timore lapsum fuisse ad mentiendum. Neque enim utrum eius uxor esset interrogatus, non esse respondit, sed cum ab eo quaereretur, quid ei esset illa mulier, indicavit sororem, non negavit uxorem; tacuit aliquid veri, non dixit aliquid falsi.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy