35.
An usque adeo desipimus, ut hic Faustum sequamur, qui ait sororem mentitum, quasi genus Sarae alicunde didicerit, cum id sancta scriptura non aperuerit? p. 628,19 Puto iustum esse, ut in ea re, quam noverat Abraham, nos autem non novimus, patriarchae potius credamus loquenti, quod scit, quam Manichaeo criminanti, quod nescit. Cum igitur Abraham eo tempore viveret in rebus humanis, quo quidem iam fratres ex utroque aut ex altero vel altera parente natos necti coniugio non licebat, filios autem fratrum aliosque longinquiore gradu generis consanguineos nulla lege, nulla potestate prohibita consuetudo iungebat, quid mirum, si sororem suam, id est ex patris sui sanguine procreatam habebat uxorem? Nam hoc ipse reddenti sibi eam regi dixit de patre esse sororem, non de matre, ubi certe ut sororem mentiretur, nullo iam timore cogebatur, quando ille uxorem eius esse didicerat et eam divinitus territus cum honore reddebat. p. 629,7 Fratres autem sive sorores generali nomine consanguineos vel consanguineas solere apud veteres appellari scriptura testatur. Nam et Tobias dicit deo, cum oraret, antequam misceretur uxori: Et nunc, domine, tu scis, quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam, cum esset illa non ex concubitu eiusdem patris nec ex eodem matris utero, sed ex eadem stirpe cognationis exorta. Et Loth frater Abrahae dicitur, cum patruus eius esset Abraham, ex qua vocabuli consuetudine etiam fratres domini vocantur in evangelio non utique quos Maria virgo pepererat, sed ex eius consanguinitate omnes propinqui.