37.
Quamquam scrupulosius disputari possit, utrum illius mulieris pudicitia violaretur, etiam si quisquam carni eius commixtus foret, cum id in se fieri pro mariti vita nec illo nesciente, sed iubente permitteret, nequaquam fidem deserens coniugalem et potestatem non abnuens maritalem, p. 631,8 sicut ille adulter non fuit, quando uxoris obtemperans potestati de ancilla prolem generare consensit. Sed propter vim principiorum, quia non ita duobus viris vivis ad concumbendum femina subditur, sicut duae feminae uni viro, multo verius et honestius illud accipimus, quod pater Abraham nec temptavit deum, quando vitae suae quantum potuit homo consuluit et speravit in deum, cui pudicitiam coniugis commendavit. p. 631,16