• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

39.

Cum autem dicitur de patre esse sororem Christi ecclesiam, non de matre, non terrenae generationis, quae evacuabitur, sed gratiae caelestis, quae in aeternum manebit, cognatio commendatur, secundum quam gratiam genus mortale non erimus accepta potestate, ut filii dei vocemur et simus. Neque enim hanc gratiam de synagoga, matre Christi secundum carnem, sed de deo patre percepimus. Hanc vero cognationem terrenam, quae ad mortem temporaliter generat, vocans in aliam vitam, ubi nullus moritur, negare nos Christus docuit, non fateri, cum discipulis ait: Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater vester, qui in caelis est. p. 633,3 Cuius rei praebuit exemplum, quando et ipse dixit: Quae mihi mater aut qui fratres? Et extendens manum super discipulos ait : hi sunt fratres mei. Et ne quisquam in hoc vocabulo terrenam cognationem cogitaret, adiunxit: Et quicumque fecerit voluntatem patris mei, ipse mihi frater et mater et soror est, tamquam diceret : De deo patre hanc cognationem appello, non de synagoga matre. Ad aeternam quippe vitam nunc voco, ubi immortaliter natus sum, non ad temporalem, unde ut vocarem mortalis effectus sum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy