41.
Loth autem frater eius iustus et hospitalis in Sodomis et ab omni Sodomitarum contaminatione purus atque integer ex illo incendio, quod erat similitudo futuri iudicii, meruit salvus evadere, typum gestans corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque impios gemit, quorum factis non consentit et a quorum commixtione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis supplicio ignis aeterni, sicut autem aliud genus hominum in eius uxore figuratum est, eorum scilicet, qui per gratiam dei vocati retro respiciunt, non sicut Paulus, qui ea, quae retro sunt, obliviscitur et in ea, quae ante sunt extenditur, p. 634,16 unde et ipse dominus nemo inquit imponens manum super aratrum et respiciens retro aptus est regno caelorum. Nec illud exemplum tacuit, quo nos tamquam sale condiret, ut non fatui neglegeremus, sed prudentes caveremus hoc malum, unde et illa, ut hoc admoneret, in statuam salis conversa est: nam cum praeciperet, ut se quisque perseverantissima anteriorum intentione ab iis, quae retro sunt, eriperet, mementote inquit uxoris Loth. Sic etiam in ipso Loth, quando cum eo filiae concubuerunt, non illud, quod cum a Sodomis liberatus est, sed aliud aliquid figuratum est. Nam tunc ille ipse Loth futurae legis videtur gestasse personam, quam quidam ex illa procreati et sub lege positi male intellegendo quodam modo inebriant eaque non legitime utendo infidelitatis opera pariunt. p. 635,1 Bona est enim lex, ait apostolus, si quis eam legitime utatur.