• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

44.

Ab illo autem opere ita patrem abhorrere sentiebant, ut id se impleturas esse non crederent, nisi eius ignorantiam procurarent. Namque, ut scriptum est, inebriaverunt eum et se nescienti miscuerunt. Quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas. Nam et hanc lex aeterna condemnat, quia cibum ac potum ad ordinem naturalem non nisi gratia conservandae salutis admittit. Quamvis ergo inter ebriosum et ebrium plurimum intersit – nam nec ebriosus semper est ebrius nec quisquis aliquando ebrius consequenter ebriosus est – tamen in homine iusto huius ipsius etsi non ebriositatis, at certe ebrietatis causa quaerenda est. p. 636,14 Quid enim tandem cogebat, ut filiabus suis crebra vina miscentibus aut fortasse nec mixta crebro porrigentibus consentiret aut crederet? An ad hoc filias nimiam tristitiam fingentes ita voluit consolari, ut illius destitutionis et materni luctus dolor de cogitatione mentis ebriae fugaretur, etiam ipsas tantundem bibere existimans et aliqua fraude agentes ne biberent? Sed etiam talem tristibus suis adhibere consolationem quomodo virum iustum decuerit, non videmus. An aliqua Sodomitarum arte pessima etiam paucis poculis patrem sic inebriare potuerunt, ut illud peccatum cum ignorante vel potius de ignorante committerent? 636,24 Sed mirum, si hoc scriptura divina tacuisset vel servum suum deus sine aliquo voluntatis eius vitio perpeti sineret.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung