• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

51.

Nunc iam defensis patriarchae moribus refutatoque crimine, quod nefarius error obiecit, de libero, ut possumus, mysteriorum secreta rimemur pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a domino, quid rerum figuraverint quattuor istae uxores Iacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt. p. 645,5 Videmus enim apostolum in libera et ancilla, quas habuit Abraham, duo testamenta intellegere. Sed ibi in una et una facilius apparet, quod dicitur; hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exheredatur, hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt; unde hic procul dubio aliquid aliud significatur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung