• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

52.

Quamquam enim duas liberas uxores Iacob ad novum testamentum, quo in libertatem vocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt, nisi forte quia – id quod in scripturis adverti et inveniri potest – duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur, una temporalis, in qua laboramus, alia aeterna, in qua delectationem dei contemplabimur. Istam dominus passione, illam resurrectione declaravit. p. 645,18 Admonent nos ad hoc intellegendum illarum etiam nomina feminarum. Dicunt enim, quod Lia interpretatur laborans, Rachel autem visum principium sive verbum, ex quo videtur principium. Actio ergo humanae mortalisque vitae, in qua vivimus ex fide multa laboriosa facientes, incerti quo exitu proveniant ad utilitatem eorum, quibus consulere volumus, ipsa est Lia, prior uxor Iacob. Ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur; cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Spes vero aeternae contemplationis dei habens certam et delectabilem intellegentiam veritatis, ipsa est Rachel. Unde etiam dicitur bona facie et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus et propter hanc servit gratiae dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tamquam nix dealbantur. p. 646,4 Laban quippe interpretatur dealbatio; cui servivit Iacob propter Rachel. Neque enim se quisquam convertit sub gratia remissionis peccatorum servire iustitiae, nisi ut quiete vivat in verbo, ex quo videtur principium, quod est deus, ergo propter Rachel, non propter Liam. Nam quis tandem amaverit in operibus iustitiae laborem actionum atque passionum? Quis eam vitam propter se ipsam expetiverit? Sicut nec Iacob Liam! Sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi amplexus et fecunditatem eius expertus est. Dominus enim eam, quia per se ipsam diligi non poterat, primo ut ad Rachel perveniretur, tolerari fecit, deinde propter filios commendavit. Ita vero unusquisque utilis dei servus sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus quid aliud in sua conversatione _ (conversione C!)_meditatus est, quid aliud corde gestavit, quid aliud adamavit nisi doctrinam sapientiae? p. 646,19 Quam plerique se adepturos et percepturos putant statim, ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur, id est: Honora patrem et matrem, non moechaberis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi, non concupisces rem proximi. Quibus quantum potuerit observatis posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae per temptationes varias quasi per huius saeculi noctem tolerantia laboris adhaeserit – velut pro Rachel Lia inopinata coniuncta sit – et hanc sustinet, ut ad illam perveniat, si perseveranter amat, p. 547,5 acceptis aliis septem praeceptis – ac si dicatur ei: Servi alios septem annos pro Rachel – , ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque iustitiam, misericors, mundi cordis, pacificus. Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias pervenire, sed hoc non potest in terra morientium. Hoc enim videtur significare, quod dictum est ad Iacob: Non est moris in loco nostro, ut minor nubat prius quam maior, quia non absurde maior appellatur, quae tempore prior est. Prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi, quae iusta sunt, quam voluptas intellegendi, quae vera sunt.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung