• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

56.

Est vero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel editus, cum virum suum secum debita nocte cubiturum acceptis a filio Liae mandragoricis malis cum sorore cubitare permittit. De hoc autem pomi genere opinari quosdam scio, quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem parit; ac per hoc putant omni modo institisse Rachel, ut hoc a filio sororis acciperet cupiditate pariendi. p. 651,7 Quod ego non arbitrarer, nec si tunc concepisset. Nunc vero cum post Liae duos alios ab illa nocte partus dominus eam prole donaverit, nihil est, cur de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Dicam ergo quid sentiam, dicent hinc forte meliora doctiores. Cum enim haec mala ipse vidissem et propter istum ipsum sacrae lectionis locum id mihi obtigisse gratularer – rara enim res est - , naturam eorum diligenter, quantum potui, perscrutatus sum, non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quae docet virtutes radicum et potestates herbarum, sed quantum mihi et cuilibet homini renuntiabat visus et olfactus et gustus. p. 651,18 Proinde rem comperi pulchram et suaveolentem, sapore autem insipido; et ideo cur eam mulier tantopere concupiverit, ignorare me fateor, nisi forte propter pomi raritatem et odoris iucunditatem. Cur vero ipsam rem gestam sancta scriptura tacere noluerit, quae non utique talia desideria muliercularum nobis pro magno insinuare curaret, nisi aliquid in eis magnum quaerere commoneret, nihil amplius conicere valeo, quam quod ex illo communi sensu mihi suggeritur, ut illo mandragorico pomo figurari intellegam famam bonam: non eam, quae confertur, cum laudant hominem pauci iusti atque sapientes, sed illam popularem, qua etiam maior et clarior notitia comparatur, p. 652,4 non ipsa per sese expetenda, sed intentioni bonorum, qua generi humano consulunt, pernecessaria. Unde dicit apostolus: Oportet etiam testimonium habere bonum ab eis, qui foris sunt, qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum, per quos sibi consulitur, et splendorem laudis et odorem bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum, qui sunt in ecclesia, nisi quicumque in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mala mandragorica invenit exiens in agrum, id est honeste ambulans ad eos, qui foris sunt. Doctrina vero illa sapientiae, quae a vulgi strepitu remotissima in contemplatione veritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulamcumque non assequeretur nisi per eos, qui in mediis turbis agendo ac suadendo populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint, p. 652,18 quia, dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis cara est, testimonium perhibent etiam vitae propter studium conquirendae et contemplandae veritatis otiosae, quodam modo mala mandragorica per Liam perveniunt ad Rachel, ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est per honorem fecunditatis eius, in qua est omnis fructus laboriosae atque inter incerta temptationum periclitantis actionis, quam plerique bono ingenio praediti studioque flagrantes quamvis idonei regendis populis esse possint, tamen vitant propter turbulentas occupationes et in doctrinae otium toto pectore tamquam speciosae Rachel feruntur amplexum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy