• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

57.

Sed quia bonum est, ut etiam haec vita latius innotescens popularem gloriam mereatur, iniustum est autem, ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis impertit, p. 653,8 propterea Lia sorori suae dicit: Parum est tibi, quod virum meum accepisti, insuper et mandragorica filii mei vis accipere? , per unum virum significans eos omnes, qui cum sint agendi virtute habiles et digni, quibus regimen ecclesiae committatur ad dispensandum illi fidei sacramentum, accensi studio doctrinae atque indagandae et contemplandae sapientiae se ab omnibus actionum molestiis removere atque in otio discendi ac docendi condere volunt. Ita ergo dictum est: Parum est tibi, quod accepisti virum meum, insuper et mandragorica filii mei vis accipere? ac si diceretur: Parum est, quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet vita studiorum, insuper et popularem gloriam requirit? p. 653,21

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy