60.
Ceterum Loth frater, id est consanguineus Abrahae, nequaquam istis comparandus est, de quibus deus dicit: Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, nec in eorum numero deputandus, quibus illa scriptura usque in finem perhibet iustitiae testimonium, p. 655,15 quamvis inter Sodomitas pie casteque versatus, hospitalitatis etiam meritis commendatus ab illius terrae incendio liberatus sit et eius posteris terra possessionis propter Abraham, qui patruus eius fuerat, dono dei data sit. Haec nobis merita in illis libris laudanda proponuntur, non ebrietas, non incestus; sed cum hominis eiusdem et recte factum et peccatum scriptum invenimus, aliud insinuatur imitandum, aliud praecavendum. Porro si peccatum Loth, cui perhibitum est, antequam peccaret, iustitiae testimonium, non modo non decolorat divinitatem dei vel scripturae illius veritatem, verum etiam laudandam diligendamque commendat, quod tamquam speculi fidelis nitor admotarum sibi personarum non solum, quae pulchra atque integra, verum etiam quae deformia vitiosaque sint, indicat, p. 655,28 quanto magis factum Iudae, quod cum sua nuru concubuit, nihil omnino affert, unde auctoritas sancta culpetur, quae in illis libris fundata persistens non tantum paucissimorum Manichaeorum calumniosas argutias, verum etiam gentilium tot tantorumque populorum horrendas inimicitias divino iure contemnit, quos paene iam totos a nefaria superstitione simulacrorum ad unius dei veri cultum christiano imperio subiugavit edomito orbe terrarum non violentia bellici certaminis, sed invictae potentia veritatis. Ubi enim litterarum illarum laudatus est Iudas? Quid de illo boni scriptura illa testata est, nisi quod in prophetia Christi, qui ex eius tribu praenuntiabatur in carne venturus, benedictione patris sui prae ceteris commendatus eminuit? p. 656,17