• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

61.

Ceterum ad id, quod eum Faustus fornicatum commemoravit, addimus nos aliud, quod fratrem suum Ioseph in Aegyptum vendidit. Numquid cuiusquam membra distorta depravant lucem, quae cuncta demonstrat? Sic nec cuiuspiam malefacta malam scripturam faciunt, qua prodente legentibus innotescunt. Consulta quippe aeterna lex illa, quae ordinem naturalem conservari iubet, perturbari vetat, nonnisi propagationis causa statuit hominis concubitum fieri, et hoc nonnisi socialiter ordinato conubio, quod non pervertat vinculum pacis. Et ideo prostitutio feminarum non ad substituendam prolem, sed ad satiandam libidinem propositarum divina atque aeterna lege damnatur. p. 656,25 Omnem quippe dehonestat emptorem turpitudo venalis. Ac per hoc Iudas etsi gravius peccasset, si nurum sciens cum ea concumbere voluisset – si enim vir et uxor, sicut dominus dicit non iam duo, sed una caro est, non aliter nurus est deputanda quam filia – tamen eum, quantum in ipso erat, deformiter cum meretrice cubasse non dubium est. At illa, quae socerum fefellit, non carnis eius concupiscentia nec meretriciae mercedis cupiditate peccavit, sed ex ipso sanguine prolem requirens, ex quo duobus iam fratribus nupta tertio quoque denegato habere non potuit, patri eorum socero suo fetandum corpus fraude subiecit pignore mercedis accepto, quod non ad ornamentum, sed ad testimonium reservavit. p. 657,10 Melius quidem sine filiis remaneret quam sine iure matrimonii mater fieret, longe tamen alia intentione peccavit, quod filiis suis patrem providit socerum suum, quam si eum sibi concupisset adulterum. Denique cum iussu eius produceretur ad mortem et virgam, monile atque anulum protulisset dicens ab eo se gravidatam, cuius pignora illa essent, ubi ea, quae dederat, ille cognovit, istam magis quam se iustificatam esse respondit, quod ei filium suum maritum coniungere noluisset, qua destitutione compulsa illo modo potius quam nullo modo posteritatem non aliunde quam ab eadem stirpe conquireret. In qua sententia non eam iustificatam, sed eam magis quam se iustificatam dicens nec ipsam laudavit, sed in sui comparatione praeposuit, p. 657,12 desiderium scilicet habendae prolis, quo ducta illa se socero supposuerat, minus culpans quam libidinosi concubitus ardorem, quo ipse velut ad meretricem victus intraverat, sicut quibusdam dicitur: Iustificastis Sodomam, id est tantum peccastis, ut vobis Sodoma comparata iusta videatur. Quamquam etiamsi haec mulier non in peioris facti comparatione minus culpata, sed omnino a socero laudata intellegatur – quae tamen consulta illa aeterna lege iustitiae, quae naturalem ordinem perturbari vetat, non utique tantummodo corporum, sed maxime ac primitus animorum, quia in procreandis filiis ordinatam societatem non custodivit, merito culpabilis invenitur – quid mirum, si peccatrix a peccatore laudatur? p. 658,6

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung