• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS

1.

Faustus dixit: Accipis vetus testamentum? Quomodo, cuius praecepta non servo? Puto quidem, quia nec tu: nam peritomen ego ut pudendam despui, ac, si non fallor, et tu; p. 284,14 cessationem sabbatorum ut supervacuam, credo, quod et tu; sacrificia ut idolatriam, non dubito, quod et tu.

Porcina certe non ego sola abstineo, tu item non solam comedis; ego quidem, quia omnem carnem immundam existimem, tu vero, quia nihil immundum; quo utroque ab utroque nostrum vetus destruitur testamentum. Azymophagiae hebdomadas, scenopegia uterque nostrum tamquam inutilia et vana contempsit. Lineis vestibus non inserere purpuras, in adulteriis ponere vestem linostimam, bovem et asinum iungere, si necesse sit, in sacrilegiis numerare, calvum aut reburrum et similis notae hominem non constituere sacerdotem, quia sunt huiusmodi apud deum immundi, uterque contempsimus, risimus nec in secundis habuimus nec in primis. p. 285,1 Quae omnia praecepta sunt et iustificationes veteris testamenti. Quod ergo obicis, tibi mecum commune est, sive crimen putandum seu recte factum; uterque enim nostrum vetus respuit testamentum. Ergo si quid intersit inter meam fidem quaeris et tuam, hoc, quia tibi mentiri libet et illiberaliter agere, ut quod mente oderis, verbo collaudes, ego fallere non didici; quod sentio, loquor, tam turpium odisse me fateor praeceptores quam ipsa praecepta.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy