• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS

2.

Augustinus respondit: Quemadmodum et quare accipiatur testamentum vetus ab heredibus testamenti novi, iam supra diximus. p. 285,11 Sed quia paulo ante de promissis eius Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere voluit, respondeo istos omnino nescire, quid intersit inter praecepta vitae agendae et praecepta vitae significandae. Exempli gratia: Non concupisces praeceptum est agendae vitae; circumcides omnem masculum octavo die praeceptum est significandae vitae.

Ex hac quippe imperitia Manichaei et omnes, quibus displicent litterae veteris testamenti, quicquid deus mandavit priori populo ad celebrandam umbram futurorum non intellegentes et ea modo non observari animadvertentes, ex more praesentis temporis illa reprehendunt, quae utique illi tempori congruebant, quo ista, quae nunc manifestata sunt, ventura significarentur. p. 285,23

Sed quid dicturi sunt adversus apostolum, qui ait: Haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit. ? Ecce ipse aperuit, cur illae litterae accipiantur a nobis et cur illa rerum signa iam necesse non sit ut observentur a nobis! Cum enim dicit: Scripta sunt propter nos, procul dubio demonstrat, quanta nobis cura legenda et intellegenda et quanta auctoritate habenda sint, quia propter nos utique scripta sunt. Cum vero dicit: Figurae nostrae fuerunt et: In figura contingebant illis, ostendit iam non opus esse, ut, cum res ipsas manifestatas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi serviamus. Unde dicit alio loco: Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. p. 286,9 Hic etiam cum dicit: Nemo vos in eis iudicet, declarat, quam non sit necesse, ut iam haec observentur; cum autem dicit: Quod est umbra futurorum, ostendit, quam oportuerit, ut illo tempore observarentur, quo ista, quae nobis iam manifestata eluxerunt, per tales umbras figurarum futura praedicebantur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung