87.
Nunc peccatum David quid in prophetia significaverit, quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt, quid etiam hoc factum praefiguraverit. p. 691,21 David interpretatur manu fortis sive desiderabilis: et quid fortius leone illo de tribu Iuda, qui vicit mundum? Et quid desiderabilius illo, de quo propheta dicit: Veniet desideratus omnibus gentibus? Bersabee interpretatur puteus satietatis sive puteus septimus: quamlibet autem harum nominis huius interpretationum in id, quod dicere intendimus, assumamus, satis congruit. Nam et in canticis canticorum sponsa illa ecclesia est, quae vocatur puteus aquae vivae. Et huic puteo septenarii numeri nomen in spiritus sancti significatione coniungitur propter rationem pentecostes, quo die de caelo missus spiritus sanctus venit. De p. 692,11 Dono itaque spiritali, hoc est septenario, facta est ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in vitam aeternam, quem qui habuerit, non sitiet in aeternum. Uria vero qui fuerat maritus eius, quid aliud quam diabolum nominis huius interpretatione significat, cuius erant pessimo coniugio deligati omnes, quos gratia dei liberat, ut ecclesia sine macula et ruga salvatori proprio copuletur, - Uria namque interpretatur lux mea dei, Chetteus autem abscisus - sive quod in veritate non stetit, sed a luce sua superna, quam de deo habebat, superbiae merito abscisus est, sive quod cadendo veris viribus perditis transfigurat se tamen in angelum lucis, audens adhuc dicere: Lux mea dei est. p. 692,23 Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit, quod scelus eius etiam per prophetam deus arguit increpando et ipse abluit paenitendo; verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus adamavit ecclesiam super tectum se lavantem, id est mundantem se a sordibus saeculi et domum luteam spiritali contemplatione transcendentem atque calcantem, et inchoata cum illa primae conventionis notitia post ab ea penitus separatum diabolum occidit eamque sibi perpetuo conubio copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non exstinguamus! amemus illum David, quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberavit; amemus et istum David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis paenitentiae humilitate sanavit!