• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

92.

Iam porro de bellis, quae per Moysen gesta sunt, nimis longum est omnia pertractare. p. 698,10 Satis ergo sit, quod de illo bello gesto cum Amalech iam superius in hoc ipso opere, quo Fausto respondeo, quantum satis pro suscepto negotio videbatur, quid prophetiae praemitteret, quid mysterii contineret, exposui. Nunc illud videamus, in quo crudelitatis vitium solent obicere Moysi vel inimici harum litterarum vel expertes omnium litterarum. Quod quidem Faustus non expresse posuit, cum diceret, quod crudelia multa et mandarit et fecerit, sed quia novi, quid maxime et invidiose iactare consueverint, ideo ipse hoc commemoravi superiusque defendi, ne quicquam in eo facto esse criminis vel ipsi Manichaei, qui corrigi vellent, vel quisquam alius imperitorum aut impiorum putaret. Nunc autem quid etiam propheticae significationis habuerit, requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi absente ipso idolum fabricaverunt, sine ulla cuiusquam necessitudinis distinctione iussit interimi. p. 698,26 Facile est, ut intellegatur hominum illorum interemptionem significare vitiorum talium, qualibus illi ad eandem idolatriam defluxerunt. In talia quippe vitia saevire nos iubet psalmus, cum dicit: Irascimini et nolite peccare; in talia vitia saevire nos iubet apostolus, cum dicit: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est idolorum servitus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung