• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS

3.

Proinde si Manichaei resurrectione domini iustificarentur, cuius resurrectionis dies ex die quidem passionis tertius, post diem tamen sabbati, hoc est post septimum octauvs fuit, profecto spoliarentur carnali velamento mortalium desideriorum et cordis circumcisione gaudentes non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore veteris testamenti, quamvis iam tempore novi testamenti fieri observarique non cogerent. p. 286,22 In quo enim membro congruentius expoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur, quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? Sed, sicut dicit apostolus, omnia munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. Itaque isti, qui nimis mundi sibi videntur, quia illa membra tamquam immunda aversantur aut aversari se fingunt, in eas infidelitatis et erroris immunditias inciderunt, ut, cum detestentur circumcisionem carnis, quam dixit apostolus signaculum iustitiae fidei, in ipsis tamen carnalibus membris divina dei sui membra credant colligata et inquinata detineri, ut, cum carnem immundam dicunt, et deum illic ex parte, qua ibi tenetur, immundum factum dicere compellantur, quippe quem mundari oportere asserunt. p. 287,7 Quod donec fiat, quantum fieri potuerit, interim nunc eum perpeti omnia, quae carnes patiuntur, non tantum in labore et dolore afflictionum sed etiam in voluptate corruptelarum. Ei namque se dicunt parcere, quod non concumbunt, ne nodis carneis artius implicetur et sordidius inquinetur. Cum ergo apostolus dicat: Omnia munda mundis, utique hominibus, qui possunt in deterius voluntatis perversitate mutari, quanto magis omnia munda sunt deo, qui semper incommutabilis et incontaminabilis permanet, de cuius sapientia divine dictum est in eis libris, quos reprehendendo vehementius inquinamini, quod nihil inquinatum in eam incurrit et attingit ubique propter suam munditiam. Quapropter, o immundissima vanitas, itane displicet tibi in membro humano, unde humana generatio propagatur, signum regenerationis humanae illum, cui munda sunt omnia, deum iussisse constitui et placet tibi etiam in flagitiis, quae illo membro ab impudicis hominibus perpetrantur, ipsum deum vestrum, cui nihil est mundum, ex parte suae naturae commaculari atque corrumpi? p. 287,25 Quid enim patitur in variis turpibus corruptelis, quem coniugali quoque concubitu creditis inquinari? Audete iam dicere, quod soletis: ‛Ergone deerat, ubi deus praefiguraret signaculum iustitiae fidei nisi in illo membro?’ Respondetur: ‛Cur enim et ibi non?’ Primo quia omnia munda mundis, quanto magis deo. Deinde quia hoc apostolus dixit signaculum datum Abrahae iustitiae fidei in tali circumcisione. Vos autem nolite erubescere, si potestis, cum uobis dicitur: ‛Ergone deerat deo vestro, quid ageret, ne suae naturae partem istis membris, quae sic despuitis, implicaret?’ p. 288,8 Pudenda quidem ista dicuntur hominibus propter nostrae mortalitatis corruptibilem poenalemque propaginem, quae inde subsistit: quibus casti adhibent verecundiam, impudici petulantiam, deus iustitiam.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung