• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

97.

Numquidnam ergo, si quisquam legens factum David, cuius eum domino arguente ac minante paenituit, inde sibi ad peccandum fomitem praebeat, illa scriptura culpanda est? Ac non tanto severius ille damnandus, quanto potius ad se vulnerandum aut occidendum abuti voluit ea re, quae ad sanandum liberandumque conscripta est? p. 703,10 Quia enim homines in peccatum lapsi vel superbia neglegunt paenitentiae medicinam vel recipiendae salutis veniaeque promerendae diffidentia penitus pereunt, de tanto viro exemplum propositum est, quo sanentur aegroti, non quo hi, qui sani sunt, saucientur. Neque enim medicinae vitium est, si vel insani se ipsos vel maligni alios ferramentis medicinalibus perimant.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy