• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

98.

Sed tamen patres nostri patriarchae atque prophetae, quibus tam illustre testimonium sanctitatis atque pietatis ea scriptura perhibet, quam saluti generis humani divinitus dispensatam non negat, nisi quisquis aut eam nescit aut omnem sensum rationalis considerationis amisit, etiamsi libidinosi et crudeles fuissent, sicut eos Manichaeorum error vel potius furor accusat, p. 703,23 nonne etiam sic non dico electis eorum, sed ipso etiam deo illorum demonstrarentur esse meliores? Nonne melius est cum pelice volutari virum cum femina quam esse sincerissimam lucem et miscendo se tenebris inquinari? Ecce homo avaritiae ac ventris causa uxorem suam sororem mentitus in aliorum concubitum vendidit: quanto ille peior et exsecrabilior est, qui naturam suam ad libidinem desiderantium simulando coaptatam gratis eis polluendam corrumpendamque subiecit! Iam cum filiabus qui etiam sciens concubuerit, nonne minus mali perpetrat, quam qui membra sua omnium talium peiorumque turpitudinum libidinibus miscet? Quid enim tale ab immundis flagitiosisque committitur, ubi non deus vester, Manichaei, turpitudinibus omnibus polluatur? p. 704,3 Denique si vere Iacob, ut ait Faustus, inter quattuor uxores foeda concupiscentia tamquam hircus erraret nullam propaginis curam gerens, sed lascivae solius voluptati, quanto minus miser esset deo vestro, qui non solum in ipso et in eius quattuor uxoribus omne illud dedecus luxuriae pateretur, omnibus eorum corporibus motibusque concretus, sed in ipso hirco, quem viro illi sordidus comparavit, omnem illum genitalem motum caloremque perpetitur et ubique turpi condicione permixtus in capro inflammatur, in capra seminatur, in haedo generatur! Ac per hoc etsi Iudas non tantum fornicator, sed etiam sciens nurus suae nefarius incestator exsisteret, in illius quoque incesti libidine deus vester haereret, sorderet, arderet. p. 704,18 David autem iniquitatis paenituit, quod uxorem adamaverit alienam virumque eius mandarit occidi: at vero deum vestrum quando paenitebit, quod a tartareo genere masculino ac feminino principum tenebrarum adamatus eorum libidini sua membra concessit nec maritum, cuius coniugem adamaverat, sed suos filios in membris daemonum, a quibus daemonibus ipse fuerat adamatus, occidit? Sed etsi non paenituisset David nec iustitiae sanitatem tali medicina recepisset, etiam sic isto deo Manichaeorum melior exstitisset. Iste quippe uno ipso facto putemus et aliis talibus quotquotlibet, quam multa unus homo posset admittere, ille autem in omnibus omnium talibus factis commixtione illa membrorum suorum turpari polluique convincitur. p. 705,3 Et Osee propheta accusatur a Fausto. Qui si meretricem turpi concupiscentia captivatus adamasset atque duxisset, animas certe amborum, et lascivi amatoris et obscaenae meretricis, partes et membra naturamque dei vestri esse praedicatis, illa ergo meretrix – quid enim ambiam verbis et non plane dicam? – illa meretrix esset deus vester; neque enim potestis dicere, quod servata atque incorrupta suae sanctitate naturae illi meretricio corpori non ligatus, sed praesentatus incideret, sed et inquinatissima esse ista membra dei vestri et ob hoc magna purgatione indigere fatemini. Illa ergo meretrix, de qua hominem dei audetis arguere, deus vester esset, etiamsi non esset in melius casto coniugio commutata; aut si non vultis, particulam certe dei vestri, licet minimam, non negatis illam animam meretricis. p. 705,16 Hoc ergo iam melior deo vestro, quoniam ipsa una meretrix esset, ille autem condicione suae illius commixtionis universo generi tenebrarum in omnibus meretricibus prostituitur, in omnibus denique maribus ac feminis late varieque fornicantibus et sese corrumpentibus volutatur, solvitur, illigatur, rursus in eorum fetibus volutandus, solvendus, ligandus, donec ad ultimum globum pars immundissima dei vestri tamquam inexpiabilis meretrix perducatur. Haec scilicet mala, has turpitudines, haec dedecora a membris suis deus vester amovere non potuit et hostis immanis necessitate compulsus ad ista pervenit; neque enim potuit interimere iniuriosum atque violentum suis vel civibus vel partibus salvis. p. 705,28 Quanto ergo ille melior, qui occiso Aegyptio fratrem defendit illaesum, quem mirabili vanitate Faustus arguit et deum suum mirabiliore caecitate non respicit! Quanto melius ipse vasa aurea et argentea abstulisset de gente Aegyptiorum, quam eius membra depraedaretur gens tenebrarum! Et tamen cum bellum tam miserum ipse gessisset, cultores eius famulo dei nostri obiciunt, quod bella gesserit, in quibus semper cum suis omnibus victor de hostibus triumphavit, qui captivi vel captivae Moyse belligerante de populo Israhel duci potuerunt, quod et deus vester si potuisset, utique fecisset. Hoc ergo non est malos arguere, sed felicioribus invidere. Quae autem crudelitas Moysi, quod in populum, qui graviter in deum peccaverat, gladio vindicavit, cuius tamen peccati veniam se pro illis etiam divinae vindictae offerens deprecatus est. p. 706,13 Verumtamen si et hoc non misericorditer, sed crudeliter fecisset, etiam sic melior deo vestro esset. Neque enim quemquam suorum innocentium et oboedientium, si ad hostis cuneum disrumpendum missus fuisset et captivatus, ullo modo eum postea, si vicisset, ipse damnaret, quod facturus est deus iste de sua parte, quam configet in globo, quia oboedivit iubenti, quia in hostiles cuneos pro salute regni eius proposita sua morte processit. Sed in hac, inquit, serie saeculorum iam malis permixta atque concreta non obtemperavit praeceptis. Quaeramus, quare! Si propria voluntate, vera culpa et iusta poena; sed iam si voluntas est rea, nulla est ad peccandum natura contraria, et ideo Manichaeorum omnis convicta est et eversa fallacia. Si autem ab hoste oppressa quo missa est, si alieno malo superata, cui resistere non valuerat, iniqua poena et magna crudelitas. p. 706,28 Sed ad excusandum profertur dei necessitas. Talem colant deum, qui nolunt colere deum. Sane, quod fatendum est, etiam ipsi cultores eius, quamvis talem deum colendo sint pessimi, meliores tamen illo sunt, quia saltem sunt, ille autem nihil est nisi fictio falsitatis et cogitatio vanitatis. Sed iam cetera Fausti arguta deliramenta videamus!

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung