• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS TERTIUS

1.

Faustus dixit: Disputanti mihi aliquando quidam ex numerosa plebe respondens ait: _Accipis Iesum de Maria natum? _Cui ego: Quemnam inquam dicis Iesum? Nam plures in Hebraismo fuerunt Iesus: Unus quidem Nave filius, discipulus Moysi; alter vero filius Iosedech sacerdotis magni; item alius, qui dictus est filius David; alius vero filius dei. p. 707,11 Quemnam ergo istorum de Maria natum quaeris ex me utrum accipiam? _Utique_ inquit _filium dei. Cui ego: Et quo auctore quove magistro docente istud accipiam? At ille Matthaeo inquit. Cui rursum ego: Quid enim Matthaeus scripsit? Et ille: _ « Liber generationis Iesu Christi filii Dauid, filii Abraham » _et cetera. Tum ego : Putaveram inquam quia esses dicturus : « Liber generationis Iesu Christi filii dei » , et me paraveram ad praescribendum; sed quia nunc fideliter capitulum memorasti, admonendus tantum es, ut id, quod recitasti, consideres. Neque enim Matthaeus hic se dei filii generationem scribere fatetur instituisse, sed filii David. p. 707,23

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy