4.
Proinde nec virginis ipsius origo ex hac tribu fuisse monstratur, unde constat esse David – dico autem Iudam, de quo Iudaei reges – sed ex tribu Levi, unde sacerdotes; quod ipsum palam est, quia eadem patrem habuerit sacerdotem quendam nomine Ioachim, cuius tamen in hac generatione nulla usquam habita mentio est. Quomodo ergo ad hanc Daviticae cognationis prosapiem Maria pertinere dicetur, in qua eam nec patrem habere videas nec maritum? Ac per hoc nec ille David filius erit, quisquis ex eadem nascitur, nisi eius hanc genetricem sic admoveas Ioseph, ut eius aut filia probetur aut coniux.