7.
Sic ergo de caelo dictum est super aqua Iordanis: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui, quemadmodum dictum est et in monte. Neque enim quia et ibi de caelo vox ipsa sonuit, filius dei ante non fuit, quandoquidem ex utero virginis ille accepit formam servi, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequali deo. p. 712,18 Denique ipse apostolus Paulus alio loco apertissime dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, mulierem scilicet more locutionis hebraicae feminam appellans. Ipse est ergo filius dei, qui et dominus David secundum divinitatem, et idem ipse filius David ex semine David secundum carnem. Quod si nobis credere non prodesset, non hoc tam attente idem apostolus Timotheo commendaret dicens: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum, contra quod evangelium quisquis aliud adnuntiaverit, ut anathema sit, magna cura fideles admonuit.