2.
Augustinus respondit: Paulus quidem apostolus interiorem hominem per spiritum mentis, exteriorem vero in corpore atque ista mortali vita vult intellegi; non tamen utrumque horum simul duos homines eum dixisse aliquando in eius litteris legitur, sed unum, quem totum deus fecerit, id est et id, quod interius est, et id, quod exterius; sed eum ad imaginem suam non fecit nisi secundum id, quod interius est, non solum incorporeum, verum etiam rationale, quod pecoribus non inest. Non itaque unum hominem fecit ad imaginem suam et alterum fecit non ad imaginem suam, sed quia hoc utrumque, interius et exterius, simul unus homo est, hunc unum hominem ad imaginem suam fecit, non secundum id, quod habet corpus corporalemque vitam, sed secundum id, quod habet rationalem mentem, qua cognoscat deum et omnibus irrationalibus eadem rationis excellentia praeponatur. Sed illud interius concedit Faustus a deo fieri, cum renovatur inquit in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creavit eum . p. 721,24 Hanc apostolicam plane agnosco sententiam; quare ipse alteram non agnoscit: Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit? Ecce deus etiam exterioris hominis effector ab eodem apostolo praedicatur; quare inde eligit, quod pro se putat, et tacet aut respuit, quod Manichaei fabulas amputat? p. 722,4 Item cum de terreno et caelesti homine dissereret idem Paulus inter mortalem immortalemque discernens, inter id, quod in Adam sumus, et illud, quod in Christo erimus, ex ipsa lege, ex ipso libro et ex ipso loco adhibuit terreni, id est animalis corporis testimonium, ubi scriptum est, quod deus etiam terrenum hominem fecit. Nam cum ageret, quomodo resurgent mortui et quo corpore venient, cum dedisset similitudines de seminibus frumentorum, quod nuda grana seminentur et deus illis det corpus, quomodo voluerit, unicuique seminum proprium corpus – ubi nihilominus Manichaei evertit errorem, qui et grana et herbas et omnes radices ac frutices gentem tenebrarum dicit creare, non deum et in eis formis atque generibus rerum deum potius credit alligari quam horum aliquid operari – cum ergo contra Manichaei sacrilegam vanitatem etiam ista dixisset, venit ad carnium differentias: p. 722,19 Non omnis inquit caro eadem caro, inde ad corporum caelestium atque terrestrium, inde ad mutationem corporis nostri, qua fieri possit spiritale atque caeleste: Seminatur inquit in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Atque inde volens ostendere originem corporis animalis, si est inquit corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: ‛Factus est primus homo Adam in animam viventem’. Hoc autem in genesi scriptum est, ubi narratur, quomodo deus hominem fecerit et corpus, quod de terra formaverat, animaverit. p. 723,3 Veterem autem hominem nihil aliud apostolus quam vitam veterem dicit, quae in peccato est, in quo secundum Adam vivitur, de quo dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Ergo totus ille homo, id est et interiore et exteriore sui parte, inveteravit propter peccatum et poenae mortalitatis addictus est; renovatur autem nunc secundum interiorem hominem, ubi secundum sui creatoris imaginem reformatur, exuens se iniustitiam, hoc est veterem hominem, et induens iustitiam, hoc est novum hominem. Tunc autem, cum resurget corpus spiritale, quod seminatur animale, etiam exterior percipiet caelestis habitudinis dignitatem, ut totum, quod creatum est, recreetur et totum, quod factum est, reficiatur illo recreante, qui creavit, et reficiente, qui fecit. p. 723,18 Quod breviter explicat, ubi ait: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Si autem spiritus eius, qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per habitantem spiritum eius in vobis. Nam quis catholica veritate instructus ignorat secundum corpus esse alios homines masculos, alias feminas, non secundum spiritum mentis, in quo renovamur secundum imaginem dei? Verumtamen quia utrumque deus fecit, rursum idem apostolus testis est, ubi dicit: Neque mulier sine viro neque vir sine muliere in domino; sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex deo. Quid ad haec dicit inepta fallacia hominum alienatorum a vita dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum, nisi: In apostolicis litteris quod volumus, verum est, quod nolumus, falsum est? p. 724,6 Sic delirent Manichaei ; si (et codd.) resipiscant et non sint Manichaei. A quibus si quaeritur – quoniam interiorem hominem renovari ad imaginem dei fatentur et hoc testimonium ultro etiam proferunt; tunc autem dicit Faustus quod deus faciat hominem, quando interior in dei agnitione renovatur – utrum eum ipse fecerit, qui reficit, ipse condiderit, qui renovat, respondebunt: Ipse. Cui responsioni eorum si adiciamus quaerentes, quando eum formaverit, quem nunc reformat, quaerent, ubi se abscondant, ne fabulae suae dedecus aperire cogantur. Neque enim dicunt a deo formatum vel conditum vel institutum, sed de substantia eius partem prorsus eius adversus hostes missam; nec peccato inveteratum, sed necessitate captivatum et deformatum ab inimicis et cetera, quae iam taedet dicere. p. 724,19 Ibi enim et primum hominem commemorant, non quem dicit apostolus de terra terrenum, sed nescio quem suum proprium ex arca mendaciorum prosilientem; de quo Faustus tacet omnino, cum de homine sibi proposuerit quaestionem, timens, ne aliquo modo eis, contra quos disputat, innotescat.