• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS SEXTUS

2.

Praeterea illud quoque commemorandum, quia, si quid cuique per naturam liceat quaeritur, circa omnia id quaeri debet, quae Iesus gessit, non circa mortem tantummodo ipsius. Nam et caecum a nativitate lumen videre natura non sinit, quod tamen Iesus potenter operatus videtur erga huius generis caecos, adeo ut Iudaei ipsi exclamarent ab initio saeculi numquam fuisse visum, ut aliquis aperuisset oculos caeci nati. p. 730,4 Manum aridam sanasse, vocem ac verbum privatis his per naturam redonasse, mortuis et in tabem iam resolutis corporibus compage reddita vitalem redintegrasse spiritum, quem non ad stuporem adducat et cogat quodam modo minime credere cogitantem quid liceat quidve non liceat per naturam? Quae tamen omnia nos communiter facta ab eodem credimus christiani, non consideratione iam naturae, sed potestatis tantum et virtutis dei. p. 730,11 Legitur id quoque, quod de supercilio montis iactatus aliquando a Iudaeis illaesus abierit. Qui ergo de sublimi monte praecipitatus mortuus non est, quia utique noluit, cur non potuerit etiam mori cum voluit? Et hoc quidem nunc a nobis ita responsum sit, quia vobis placet argumentari et arma temptatis aliena dialectice disputare volentes; alioquin nobis nec Iesus mortuus est nec est immortalis Helias.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy