• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODETRICESIMUS

2.

Augustinus respondit: Iterum ac saepe tibi proponis, quod non audis ab eis, a quibus confutaris. Nemo tibi dicit: Non poterat mori, nisi natus esset, quia mortuus est Adam, quamvis natus non fuisset; sed dicitur tibi: natus est, quia hoc sanctum evangelium, non nescio quis haereticus loquitur; mortuus est, quia hoc in sancto evangelio, non in libro alicuius haeretici legitur. Sed tu, qui prohibes argumentari, cum de rebus agitur, quae pertinent ad Iesum, et quaerendum censes, quid ipse de se quidve apostoli sui de eodem praedicarint, cum coepero Matthaei evangelium recitare, apostoli eius, ubi narratio nativitatis eius tota contexitur, continuo dices illam narrationem non esse Matthaei, quam Matthaei esse dicit universa ecclesia, ab apostolicis sedibus usque ad praesentes episcopos certa successione perducta‹m›. Tu mihi quid contra lecturus es? p. 739,21 Aliquem forte librum Manichaei, ubi Iesus negatur esse natus ex uirgine? Sicut ergo ego credo illum librum esse Manichaei, quoniam ex ipso tempore, quo Manichaeus vivebat in carne, per discipulos eius certa successione praepositorum vestrorum ad vestra usque tempora custoditus atque perductus est, sic et istum librum credite esse Matthaei, quem ex illo tempore, quo Matthaeus ipse in carne vixit, non interrupta serie temporum ecclesia certa conexionis successione usque ad tempora ista perduxit. Et dic mihi, cui libro potius credere debeamus, eiusne apostoli, qui Christo, cum adhuc in terra esset, adhaeserat, an nescio cuius Persae, qui tanto post natus est? p. 740,4 Sed alium forte proferes librum, qui nomen habeat alicuius apostoli, quem a Christo constat electum, et ibi Christum natum ex Maria non esse lecturus es. Cum ergo necesse sit alterum horum librorum esse mendacem, cui nos potius censes fidem accommodare debere? Eine, quem illa ecclesia ab ipso Christo inchoata per apostolos provecta certa successionum serie usque ad haec tempora toto terrarum orbe dilatata ab initio traditum et conservatum agnoscit atque approbat, an ei, quem eadem ecclesia incognitum reprobat, cum etiam proferatur ab hominibus ita veracibus, ut Christum laudent esse mentitum?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung