• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODETRICESIMUS

4.

Quod autem putat quaerendum esse Faustus, quid de se Iesus ipse praedicaverit, cui non iustum videatur? Sed numquid hoc sciri potest nisi discipulis eius narrantibus, quibus si non creditur adnuntiantibus, quod de virgine natus sit, quomodo eis fides habebitur adnuntiantibus, quid de se ipse praedicaverit? p. 741,1 Si enim prolatae fuerint aliquae litterae, quae nullo alio narrante ipsius proprie Christi esse dicantur, unde fieri poterat, ut si vere ipsius essent, non legerentur, non acciperentur, non praecipuo culmine auctoritatis eminerent in eius ecclesia, quae ab ipso, per apostolos, succedentibus sibimet episcopis usque ad haec tempora propagata dilatatur multis in ea iam completis, quae ante praedicta sunt et usque in finem quae restant, sine dubio futuris atque venturis? Quia et illae litterae si proferrentur, utique considerandum erat, a quibus proferrentur: si ab ipso, illis primitus sine dubio proferri potuerunt, qui tunc eidem cohaerebant, et per illos etiam ad alios pervenire. Quod si factum esset, per illas, quas commemoravi, praepositorum et populorum successiones confirmatissima auctoritate clarescerent. Quis est ergo tam demens, qui hodie credat esse epistulam Christi, quam protulerit Manichaeus, et non credat facta vel dicta esse Christi, quae scripsit Matthaeus, p. 741,17 aut si etiam de Matthaeo, utrum iste ipsa scripserit, dubitat, de ipso quoque Matthaeo non potius id credat, quod invenit in ecclesia, quae ab ipsius Matthaei temporibus usque ad hoc tempus certa successionum serie declaratur, et credat nescio cui ex transverso de Perside post ducentos vel amplius annos venienti et suadenti, ut illi potius, quid Christus dixerit feceritque credatur, cum ipse apostolus Paulus post ascensionem domini de caelo uocatus, si non inueniret in carne apostolos, quibus communicando et cum quibus conferendo evangelium eiusdem societatis esse appareret, ecclesia illi omnino non crederet? p. 742,2 Sed cum cognovisset eum hoc adnuntiantem, quod etiam illi adnuntiabant, et in eorum communione atque unitate viventem, accedentibus (accidentibus?) etiam per eum talibus signis, qualia et illi operabantur, ita eum domino commendante meruit auctoritatem, ut verba illius hodie sic audiantur in ecclesia, tamquam in illo Christus, sicut verissime ipse dixit, locutus audiatur. Et putat Manichaeus credi sibi debere ab ecclesia Christi loquenti contra scripturas tanta et tam ordinata auctoritate firmatas, per quas ei praecipue commendatum est, ut quisquis illi adnuntiaverit praeterquam quod accepit, anathema sit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy