1.
Faustus dixit: Ergo magia erat, quod visus ac passus est, si natus non est. Eadem in te vicissim argumentatio retorquetur, ut magia et illud fuerit, quod utero portatus aut quod editus sit, si seminatus non fuit. p. 743,18 Extra legem naturae esse constat virginem peperisse multoque magis inventam etiam post partum virginem. Quare ergo et hoc praeter naturam non vis ut contigerit, pati eum potuisse volentem sine sorte nativitatis? Mihi crede: quantum ad rem attinet, utrique in hoc naturae contraria profitemur, sed hoc interest, quod nos honeste, vos turpiter; nos passionis eius rationem aliquam reddimus et probabilem, vos nativitatis aut nullam praestatis aut falsam; denique nos specie tenus passum confitemur nec vere mortuum, vos pro certo puerperium fuisse creditis et utero muliebri portatum. p. 744,3 Aut si non ita est, fatemini et vos, quia hoc etiam imaginarie sit factum, ut videretur natus, et omnis nobis erit profligata contentio. Nam illud quidem, quod saepe affirmare soletis necessario eum esse natum, quia alias hominibus videri aut loqui non posset, ridiculum est, cum multotiens, ut iam probatum a nostris est, angeli et visi hominibus et locuti esse monstrentur.