• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS

7.

Testamento autem veteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit apostolus: Omnia munda mundis et: Omnis creatura dei bona est, si possunt, intellegant hoc apostolum de ipsis dixisse naturis, illas autem litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes animalia quaedam non natura, sed significatione immunda dixisse. p. 294,21 Itaque verbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura dei bona est; quadam vero significatione agnus mundus, porcus immundus est. Tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc verbum natura vocis et litterarum et syllabarum, quibus constat, utique mundum est; significatione autem unum horum verbum, quod dicitur stultus, immundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam immundum significat. p. 294,29 Et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in rerum genere stultus, et tam illud animal quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam unum idemque significat. Immundum quippe illud animal in lege positum est eo, quod non ruminet; non autem hoc eius vitium, sed natura est. Sunt autem homines, qui per hoc animal significantur, immundi proprio vitio, non natura; qui cum libenter audiant verba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. Quod enim utile audieris, velut ab intestino memoriae tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine revocare quid est aliud quam spiritaliter quodam modo ruminare, quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur? Unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia tale vitium nos cavere praemonuit. p. 295,13 Cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi et immunditia non ruminandi alio loco scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, vir autem stultus gluttit illum. Hae autem similitudines rerum in locutionibus et observationibus figuratis propter quaerendi et comparandi exercitationem rationales mentes utiliter et suaviter movent. Sed priori populo multa talia non tantum audienda, verum etiam observanda praecepta sunt. Tempus enim erat, quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetari oporteret ea, quae posteriore tempore fuerant revelanda. Quibus per Christum atque in Christo revelatis fidei gentium onera observationum non sunt imposita, prophetiae tamen auctoritas commendata. Ecce nos diximus, qua causa, cum secundum domini apostolique sententiam nullas animalium carnes immundas habeamus, veteri tamen testamento, ubi quaedam immundae dictae sunt, non adversemur; vos iam dicite, quare immundas carnes existimetis! p. 296,3

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung