• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TRICESIMUS

6.

Iterum si ad virginitatem sic adhortaremini, quemadmodum hortatur apostolica doctrina: qui dat nuptum, bene facit, et qui non dat nuptum, melius facit, ut bonum esse nuptias diceretis, sed meliorem virginitatem, sicut facit ecclesia, quae vere Christi est ecclesia, non vos spiritus sanctus ita praenuntiaret dicens : prohibentes nubere. Ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud melius anteponit. Denique vos eum praecipue concubitum detestamini, qui solus honestus et coniugalis est et quem matrimoniales quoque tabulae prae se gerunt, liberorum procreandorum causa: unde vere non tam concumbere quam nubere prohibetis. p. 755,4 Concumbitur enim etiam causa libidinum, nubitur autem nonnisi filiorum . Nec ideo vos (nos?) dicatis non prohibere, quia multos vestros auditores in hoc oboedire nolentes vel non valentes salva amicitia toleratis. Illud enim habetis in doctrina vestri erroris, hoc in necessitate societatis. Hinc est, quod paulo ante distuleram dicere, cur vobis mors Christi visa sit vel fallax et simulata praedicanda et non etiam nativitas. Mortem quippe tamquam separationem animae, id est naturae dei vestri a corpore inimicorum eius, hoc est a figmento diaboli, praedicatis atque laudatis, ac per hoc rem dignam fuisse credidistis, quam Christus etsi non moriens, tamen mortem simulans commendaret. p. 755,15 In nativitate autem quia non solvi, sed ligari potius deum vestrum creditis, hanc nec saltem fallaciter imaginatum Christum credere voluistis, ita ut non sic vobis Maria displiceret, si concubuisset et non concepisset, quomodo displicet, quia non concubuit et tamen peperit. Videtis ergo multum interesse inter hortantes ad virginitatem bono minori bonum amplius praeponendo, et prohibentes nubere concubitum propagationis, qui solus proprie nuptialis est, vehementius accusando; multum interesse inter abstinentes a cibis propter sacramenti significationem vel propter corporis castigationem et abstinentes a cibis, quos deus creavit, dicendo, quod eos deus non creavit. Proinde illa doctrina est prophetarum et apostolorum, haec daemoniorum mendaciloquorum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung