4.
Augustinus respondit: Cum ait apostolus: Omnia munda mundis, naturas ipsas intellegi voluit, quas deus creavit, secundum illud, quod Moyses in genesi scripsit: Et fecit deus omnia, et ecce bona valde, non significationes, secundum quas deus per eundem Moysen ab immundis munda discrevit : unde quia multa et multis locis iam diximus, nunc breviter admonuisse suffecerit. p. 759,14 Proinde illos, qui iam tempore revelationis novi testamenti adhuc illas umbras futurorum ita custodiendas putarent, ut sine his gentes salutem, quae in Christo est, percipere non posse contenderent, immundos dicit apostolus, quod carnaliter saperent, et infideles, quod tempus gratiae a legis tempore non discernerent. Quibus ideo dicit nihil esse mundum, quia et his, quae respuebant, et his, quae sumebant, non sancte nec iuste utebantur, sicut omnes quidem infideles, sed vos praecipue, Manichaei, quibus omnino nihil est mundum. p. 759,23 Neque enim cibus ipse, quem sumitis, quamvis eum magna diligentia quasi a carnis contagione separetis, mundus est vobis, quem creatum nisi a diabolo non dicitis. In illo etiam deum vestrum ligatum atque pollutum vos edendo purgare perhibetis. Vos saltem vobis mundi videremini, quorum ventribus meretur ille purgari, sed et vestra corpora naturam et opificium gentis tenebrarum esse contenditis, animas autem vestras ipsis adhuc corporibus inquinatas. Quid ergo vobis est mundum? Non quae sumitis, non quo mittitis ea, quae sumitis, non vos ipsi, qui sumpta purgatis. Videtis ergo, propter quos tunc istam sententiam dixit apostolus; talem tamen dixit, quae omnes infideles et immundos teneret, sed vos praecipue maximeque convinceret. Omnia ergo munda mundis secundum naturam, in qua creata sunt, non tamen omnia secundum significationem munda primo populo Iudaeorum, nec nobis omnia vel propter salutem corporis vel propter consuetudinem humanae societatis apta sunt. p. 760,13 Sed cum sua cuique redduntur et naturalem ordinem servant, omnia munda sunt mundis; immundis autem et infidelibus, quales praecipue vos estis, nihil est mundum. Cetera iam verba apostoli, quae sequuntur, vos ipsi vobis salubriter diceretis, si cauteriatam vestram conscientiam sanari velitis. Sequitur enim: Sed polluta sunt eorum et mens et conscientia.