9.
A nobis enim si quaeratur, cur non eo ritu colamus deum, quo coluerunt Hebraei patres tempore veteris testamenti, respondemus aliud nobis deum praecepisse per patres novi testamenti neque hoc contra vetus testamentum, cum et in illo id sit ante praedictum. Sic enim hoc ipsum praenuntiatum est per prophetam : Ecce dies veniunt, dicit dominus, et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum, non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum eorum, ut eicerem eos de terra Aegypti. Ecce quia et hoc prophetatum est, non perseveraturum illud testamentum, sed futurum novum. p. 768,3 Hic si obiectum fuerit non nos pertinere ad domum Israhel et domum Iuda, ex doctrina apostolica nos defendimus, quia semen Abrahae Christum esse docet apostolus nobisque ad corpus eius pertinentibus dicit : Ergo Abrahae semen estis. Porro si quaesitum a nobis fuerit, cur illius testamenti auctoritatem teneamus, cuius ritum non observamus, et ad hoc ex litteris apostolicis respondemus. Ait enim apostolus : Nemo ergo vos iudicet in cibo et potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. Ita quippe et cur ea legi atque accipi oporteat, ostendit, id est ne prophetiam extinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum, et curare nos non debere eos, qui nos hinc iudicare voluerint, quod corporaliter iam non observemus, sicut alibi tale quiddam dixit : p. 768,17 Haec in figura contingebant illis ; scripta sunt autem propter correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit. Cum ergo tale aliquid legitur in instrumento veteris testamenti, quale a nobis observari vel iussum non est in novo testamento vel etiam prohibitum, quid significet quaerendum est, non reprehendendum, quia eo ipso, quo iam non observatur, non damnatum, sed impletum probatur. Unde multa et saepe iam diximus.