• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET TRICESIMUS

10.

Velut hoc ipsum, quod modo non intellegens Faustus mandatis veteris testamenti pro crimine obiecit, quod uxorem fratris ad hoc frater iussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret eiusque vocaret nomine, quod inde nasceretur, quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque evangelii praedicator ita debet in ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit, eius nomen accipiat ? p. 769,6 Denique hoc implens apostolus non iam carnaliter in praemissa significatione, sed spiritaliter in completa veritate, quos in Christo Iesu per evangelium se commemorat genuisse, suscenset eis et eos increpans corrigit volentes esse Pauli : Numquid Paulus inquit pro vobis crucifixus est? Aut in nomine Pauli baptizati estis? , tamquam diceret: Defuncto fratri vos genui; christiani vocamini, non Pauliani. At vero qui electus ab ecclesia ministerium evangelizandi renuerit, ab ipsa ecclesia merito digneque contemnitur. p. 769,15 Hoc est enim, quod in eius faciem iubetur exspuere, non sane sine signo huius opprobrii, ut calciamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte, quibus ipse apostolus ait: Et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis, et de quibus commemorat propheta: Quam speciosi pedes eorum, qui adnuntiant pacem, qui adnuntiant bona. Qui enim sic evangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit et ecclesiae prodesse non renuat, bene intellegitur utroque pede calciatus; qui autem sibi putat, quia credidit, satis esse consultum, curam vero lucrandorum refugit aliorum, decalciati illius non figuratum significabit, sed in se impletum portabit opprobrium.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy