11.
Quid quod et pascha a nobis obicit celebrari nec quod ita ut Iudaei celebramus insultat, cum ovem magis nos habeamus in re praesentis evangelii, non in umbra futuri, eiusque occisionem cum cottidie tum maxime anniversaria sollemnitate non venturam praesignemus, sed factam commemoremus? Ideo sane dies paschae sollemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Iudaeorum non occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit, complecteremur. p. 770,11 Azyma vero qui rectae fidei christiani sunt, non in fermento veteris vitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei veritate et sinceritate custodiunt, non septem diebus, sed omni die; quod significatum est numero dierum septenario, quo cottidie omnis volvitur dies. p. 770,15 Quod etsi aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arta via est, quae ducit ad vitam, merces tamen certa servatur. Nam ipse labor significatus est illis picridiis, quod aliquantulum subamara sint.