• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET TRICESIMUS

21.

Hic iam si quaeratis a nobis, nos unde sciamus apostolorum esse istas litteras, breviter vobis respondemus inde nos scire, unde et vos scitis illas litteras esse Manichaei, quas miserabiliter huic auctoritati praeponitis. Si enim et hinc vobis aliquis moveat quaestionem et scrupulum contradictionis impingat, dicens libros, quos profertis Manichaei, non esse Manichaei, quid facturi estis? p. 782,21 Nonne potius eiusdem deliramenta ridebitis, qui contra rem tanta conexionis et successionis serie confirmatam impudentiam huius vocis emittat? Sicut ergo certum est illos libros esse Manichaei et omnino ridendus est, qui ex traverso veniens tanto post natus litem vobis huius contradictionis intenderit: ita certum est Manichaeum vel Manichaeos esse ridendos aut etiam dolendos, qui tam fundatae auctoritati a temporibus apostolorum usque ad haec tempora certis successionibus custoditae atque perductae audeant tale aliquid dicere.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy