• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET TRICESIMUS

22.

Iam ergo auctoritas Manichaei conferenda est auctoritati apostolorum; nam litteras istorum istas esse tam certum est quam illas illius. Quis autem Manichaeum apostolis comparat, nisi quisquis se a Christo, qui misit apostolos, separat? Aut duas naturas sibimet et ex propriis principiis adversas quis umquam sapuit in verbis Christi, nisi qui non sapit verba Christi? p. 783,11 Apostoli ergo tamquam discipuli veritatis nativitatem Christi praedicant passionemque veracem, Manichaeus autem iactat se inducere in omnem veritatem et vult inducere in talem Christum, in quo ipsius passionis praedicat falsitatem; Isti Christum in carne, quam de Abrahae suscepit semine, circumcisum, ille deum in ipsa sua natua a tenebrarum gente concisum; isti pro carne Christi +infante+ (imitanter, imitanda ?) sacrificium, quod tunc pie fiebat, oblatum, ille non carnis, sed ipsius divinae substantiae membrum omnibus daemonibus immolandum naturae adversae gentis illatum; isti Christum in exempli praebendi causam baptizatum in Iordane, ille deum ipsum per se ipsum in tenebrarum contaminatione submersum nec totum emersurum, sed quod eius mundari non potuerit aeterna damnatione puniendum; p. 783,24 isti carnem Christi a daemonum duce temptatam, ille partem dei a daemonum gente possesssam; et isti quidem illam temptatam, ut doceret resistere temptatori, ille illam possessam, ut patri non possit restitui nec victori; denique Manichaeus ex doctrina daemoniorum aliud adnuntiat, ut quasi eminentior sit, apostoli vero ex doctrina Christi commendant, ut quisquis aliud adnuntiaverit, anathema sit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy