• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TRICESIMUS TERTIUS

9.

Quapropter post omnes Fausti calumnias refutatas dumtaxat horum eius capitulorum, quibus hoc opere, quantum dominus adiuvare dignatus est, sufficienter, ut arbitror, prolixeque respondi, breviter vos admoneo, qui illo tam nefando et exsecrabili errore tenemini, ut si auctoritatem scripturarum omnibus praeferendam sequi vultis, eam sequamini, quae ab ipsius praesentiae Christi temporibus per dispensationes apostolorum et certas ab eorum sedibus successiones episcoporum usque ad haec tempora toto orbe terrarum custodita, commendata, clarificata pervenit. p. 796,23 Ibi enim videbitis etiam veteris testamenti et obscura revelari et praedicta compleri. Si autem quasi ratione movemini, primum cogitetis, quinam sitis, quam minus idonei ad comprehendendam naturam, non dicam dei, sed animae uestrae, comprehendendam sane, quemadmodum velle aut voluisse vos dicitis, certissima ratione, non vanissima credulitate. Quod cum minime potueritis – sine dubio enim quamdiu tales estis, nullo modo poteritis – illud saltem, quod omni humanae menti est naturaliter insitum, si modo id perversae opinionis pravitate non turbetur, dei naturam atque substantiam incommutabilem omnino, omnino incorruptibilem cogitate vel credite, et Manichaei continuo non eritis, ut aliquando et catholici esse possitis. Amen.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy