• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER OCTAVUS

1.

Faustus dixit: _Quare non accipis testamentum vetus?_Quia iam praeventus sum novo. p. 305,15 Veteri autem et novo non convenit, ut scriptura testatur. Nam pannum inquit novum nemo adsuit vestimento veteri, alioquin maior scissura fiet. Quia ergo maiorem sicuti vos scissuram facere caveo, christianam novitatem Hebraicae vetustati non misceo. Quis enim non etiam sordidum iudicet novis vestibus indutis non donare inferioribus veteres? Quapropter, ego etiamsi natus essem Iudaeus, ut fuerunt apostoli, dignum tamen erat me novo accepto testamento vetus repudiare, ut fecerunt ipsi. Nunc vero et naturae beneficio consecutus, ut sub servitutis iugo non nascerer, et Christo mihi protinus occurrente cum pleno munere libertatis, quam miser et stultus et insuper ingratus ero, si me ultro addixero servituti? p. 306,1 Quippe Paulus inde Galatas arguit, quod in circumcisionem relabentes ad infirma repedarent et egena elementa, quibus denuo servire vellent. Quomodo ergo id ego admittam, in quo alium videam reprehendi? Turpe est redire in servitutem, sed turpius ire.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy