2.
Augustinus respondit: Iam quidem satis superius ostendimus, quare et quomodo teneamus auctoritatem veteris testamenti non ad Iudaicae servitutis imitationem, sed ad christianae libertatis testificationem. Neque enim mea, sed apostoli vox est, quia omnia haec in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obvenit. Quapropter non in servitute facimus, quae iussa sunt ad nos praenuntiandos, sed in libertate legimus, quae scripta sunt ad nos confirmandos. p. 306,14 Quis itaque iam non intellegat, unde Galatas revocat apostolus, non religiose scripturam circumcisionis legentes, sed iam superstitiose circumcidi volentes! Unde non pannum novum vestimento veteri adsuimus, sed erudimur in regno caelorum ad similitudinem illius patris familias, quem commemorat dominus proferentem de thesauro suo nova et vetera. Ille autem adsuit pannum novum vestimento veteri, qui continentiam vult habere spiritalem et nondum deposuit spem carnalem. Nam legite diligenter et videte de ieiunio dominum interrogatum respondisse: Nemo adsuit pannum novum vestimento veteri. Adhuc enim discipuli dominum carnaliter diligebant, quandoquidem etiam, ne occisum amitterent, formidabant. Unde Petrum revocantem se a passione satanan appellat, quod non saperet, quae dei sunt, sed quae hominum. p. 307,2 Proinde attendite in illa phantasia vestra de regno dei, unde istam lucem solis carni conspicuam tamquam ad exemplum vobis propositam diligitis et adoratis, quam carnalem spem geratis, et invenietis ieiunia vestra quomodo prudentiae carnis tamquam vestimento veteri adsuantur. Verumtamen cum pannus novus vestimento veteri non conveniat, unde potuerunt principibus tenebrarum membra dei vestri non adiuncta atque consuta, sed, quod est vehementius, commixta et concreta cohaerere? An utrumque vetus est, quia utrumque falsum, et utrumque de prudentia carnis est? Nisi forte inde vultis probare unum fuisse novum, alterum vetus, quia maior scissura facta est, ut miserabilis pannus de regno lucis abscinderetur et globo tenebrarum aeterna poena configeretur. Et tamen argute sibi videtur velut acu linguae divinarum scripturarum firmamenta compungere talium fabularum sordidus sartor aut mendicus indutor.