• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDECIMUS

1.

Faustus dixit: _Apostolum accipis?_Et maxime. _Cur ergo non credis filium dei ex semine David natum secundum carnem? _Non equidem crediderim apostolum dei contraria sibi scribere potuisse et modo hanc, modo illam de domino nostro habuisse sententiam. p. 313,8 Sed quia vobis ita placet, qui numquam sine stomacho auditis aliquid esse in apostolo cauponatum, ne hoc quidem nobis scias esse contrarium, si quidem haec vetus videatur esse et antiqua opinio Pauli de Iesu, cum eum et ipse David filium putaret ut ceteri, quod tamen ubi falsum didicit, interpolat et infirmat scribensque ad Corinthios nos inquit neminem novimus secundum carnem ; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. Quare consideres oportet, quantum intersit inter haec duo capitula, e quibus unum perhibet Iesum filium David secundum carnem, alterum vero iam se neminem nosse secundum carnem. p. 313,19 Quae si utraque sunt Pauli, aut hac ratione erunt, qua dixi, aut unum ipsorum non erit Pauli. Prosequitur deinde: Itaque inquit si qua est in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova. Vides ergo eum veterem appellare et transitoriam fidem illam priorem, id est Iesum credidisse ex semine David secundum carnem, novam vero hanc secundam et permanentem, quia neminem iam noverit secundum carnem. Quapropter et alibi cum essem inquit parvulus, ut parvulus loquebar, ut paruulus sapiebam, ut parvulus cogitabam; cum autem factus sum vir, quae parvuli erant, evacuavi. Quod si ita est, quid ergo et nos indignum facimus, si novam et meliorem Pauli tenentes confessionem veterem illam ac deteriorem proicimus ? Aut si vobis secundum quod ad Romanos scribit credere cordi est, nobis quare licitum non sit secundum quod ad Corinthios dogmatizare? Quamvis et hoc ad duritiam vestram ita responderim, alioquin absit apostolum dei, quod aedificavit, umquam destruere, ne se ipse praevaricatorem constituat, ut contestatus est. Verumtamen si eius est prior illa sententia, nunc emendata est; sin fas non est Paulum inemendatum dixisse aliquid umquam, ipsius non est. p. 314,10

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy