• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDECIMUS

7.

Nam quod filius dei ex semine David homo factus est, nec idem apostolus uno loco dicit et aliae sanctae scripturae apertissime praedicant. p. 322,7 Quod vero dicit: Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non novimus, ea ipsa circumstantia scripturae loci eius satis ostendit, quid loquatur apostolus; suo quippe more vitam nostram futuram, quae iam in ipso homine mediatore Christo Iesu capite nostro resurgente completa est, ita spe certa meditatur, tamquam iam adsit praesensque teneatur. Quae utique vita non erit secundum carnem, sicut iam Christi vita non est secundum carnem. Carnem namque hoc loco non ipsam corporis nostri substantiam, quam dominus etiam post resurrectionem suam carnem appellat dicens: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere, sed corruptionem mortalitatemque carnis vult intellegi, quae tunc non erit in nobis, sicut iam in Christo non est. p. 322,21 Hanc enim proprie carnem nominabat, etiam cum de ipsa resurrectione satis evidenter loqueretur et diceret, quod iam supra commemoravi: Caro et sanguis regnum dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. Cum ergo factum fuerit, quod ibi consequenter dicit: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur; in atomo id est in momento in ictu oculi, novissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur; oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem, iam secundum id, quod carnem non ipsam corporis substantiam, sed ipsam corruptionem mortalitatis appellat, non erit utique caro, quia corruptionem mortalitatis mutata non habebit, p. 323,7 secundum autem ipsius substantiae corporis[que] originem eadem caro erit, quia ipsa resurget et ipsa mutabitur, quia et illud verum est, quod ait dominus, posteaquam resurrexit: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere, et hoc verum est, quod ait apostolus: Caro et sanguis regnum dei possidere non possunt. Illud enim dictum est secundum ipsam substantiam, quae etiam tunc erit, quia ipsa mutabitur; hoc autem dictum est secundum carnalem corruptionis qualitatem, quae tunc iam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. Noveramus ergo Christum secundum carnem, id est secundum carnis mortalitatem, antequam resurgeret, sed nunc iam non novimus, quia, sicut idem dicit apostolus, Christus resurgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur. p. 323,23 Nam si te ad verborum proprietatem teneas, mentitus est, quod ait: Noveramus Christum secundum carnem, si Christus numquam fuit secundum carnem; nemo enim noverat, quod non erat. Non autem dixit: putabamus Christum secundum carnem, sed noveramus. Verumtamen ut verbo non premam, ne quis affirmet per abusionem locutum apostolum, ut pro eo, quod est putabamus diceret noveramus, illud miror non attendere homines caecos, vel potius non miror non videre caecos, quia, si Christus ideo non habuit carnem, quia dixit apostolus nunc iam non se nosse Christum secundum carnem, nec illi habuerunt carnem, de quibus in eodem loco dicit: Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem. p. 324,6 Neque enim de solo Christo id volens intellegi posset dicere: Neminem novimus secundum carnem, sed quia illorum secum vitam futuram tamquam praesentem meditabatur, qui resurgentes commutabuntur: Amodo inquit neminem novimus secundum carnem, id est: tam certam spem tenemus futurae nostrae incorruptionis et immortalitatis, ut amodo iam in ipsa notitia gaudeamus. Unde alio loco dicit: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Nondum utique resurreximus sicut Christus, sed tamen secundum spem, quae nobis in illo est, iam nos cum illo resurrexisse testatus est. Unde etiam dicit: Secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. Quis autem non intellegat in lavacro regenerationis spem nobis datam salutis futurae, non iam salutem ipsam, quae promittitur? p. 324,21 Et tamen quia certa spes est, tamquam iam data esset eadem salus, salvos nos inquit fecit. Alio quippe loco dilucidissime dicit: Nos in nobis ipsis ingemescimus adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus, spes autem, quae videtur, non est spes; quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Sicut ergo hic non dixit: Salvi futuri sumus, sed: Amodo iam salvi facti sumus, nondum tamen in re, sed in spe – spe enim inquit salvi facti sumus – sic et ibi dictum [est]: Amodo neminem novimus secundum carnem, nondum in re, sed in spe intellegetur, quia (v.l. quae) spes nobis in Christo est, quia in illo iam completum est, quod nobis promissum speramus. p. 325,5 Ille quippe iam resurrexit et mors ei ultra non dominabitur. Quem etsi noveramus secundum carnem, cum adhuc moriturus esset – inerat quippe in eius corpore illa mortalitas, quam proprie carnem appellat apostolus – sed iam nunc non novimus; illud enim eius mortale iam induit immortalitatem, unde secundum pristinam mortalitatem iam caro appellari non possit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy