5.
Nos autem non illis tamquam eius Christi, qui fallax fuit, sed eius, qui omnino non fuit, fallacibus praedicatoribus non credimus. Habemus enim Christum verum atque veracem, praedictum a prophetis, praedic‹at›um ab apostolis praedicationis suae testimonia ex lege et prophetis exhibentibus, sicut innumerabilibus locis ostendunt. Quod Paulus brevissime verissimeque complexus est dicens: Nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas. Quos prophetas nisi Israhelitas, quorum esse apertissime dixit et testamenta et legis constitutionem et promissiones? De quo promissiones nisi de Christo? Quod breviter alio loco determinat, cum de Christo loquitur dicens: Quotquot enim sunt promissiones dei, in illo etiam. Dicit mihi Paulus Israhelitarum esse legis constitutionem; dicit etiam: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. [Dicit etiam de Christo loquens : quotquot enim sunt promissiones dei, in illo etiam] Et tu mihi dicis Israhelitas de Christo nihil praedixisse prophetas! Quid igitur restat, nisi ut eligam, utrum Manichaeo credam fabulam vanam et longam contra Paulum narranti, an Paulo praemonenti: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod evangelizavimus uobis, anathema sit*? p. 334,21