6.
Hic forte dicant: Ostende nobis, ubi sit Christus ab Israhelitis prophetis praenuntiatus. Quasi parva sit ista auctoritas, qua dicunt apostoli ea, quae in Hebraeorum prophetarum litteris legimus, in Christo esse completa; vel quod dicit ipse dominus de se illa esse conscripta. Proinde quisquis hoc ostendere non potuerit, ipse non intellegit, non apostoli aut Christus aut sancti codices mentiuntur. Verumtamen ut multa non colligam et hoc unum commemorem, quod eodem loco apostolus consequenter dicit: p. 334,29 Non potest autem excidere verbum dei. Non enim omnes, qui ex Israhel hi sunt Israhelitae, neque qui sunt semen Abrahae, omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. Quid ad haec responsuri sunt, cum aperte alio loco de hoc semine ad Abraham dicatur: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae? Nam si eo tempore hinc disputaremus, quo tempore hoc exponebat apostolus dicens: Abrahae dictae sunt promissiones ‛ et semini eius’ – non dicit:‛ et seminibus’ tamquam in multis, sed tamquam in uno: ‘et semini tuo’, qui est Christus, fortasse aliquis non tam impudenter nollet hoc credere, antequam videret omnes gentes credere in Christum, qui praedicatur ex semine Abraham. p. 335,14 Nunc vero, cum hoc impleri videamus, quod tanto ante praenuntiatum legimus, cum omnes gentes iam benedicantur in semine Abrahae, cui dictum est ante annorum milia: in semine tuo benedicentur omnes gentes, quis tam pertinaciter insaniat, ut vel alium Christum, qui non sit ex semine Abrahae, conetur inducere, vel de isto vero Christo prophetias Hebraeas, cuius gentis pater est Abraham, nihil existimet praenuntiasse?